NISSAN

NISSAN
NISSAN
apud Ioseph. Iud. Ant. l. 3. c. 10. Τῷ δὲ μηνὶ τῷ Ξανθικῷ, ὅς Νιςςὰν παῤ ἡμῖν καλεῖται, Mense Xanthiô, qui Nissan apud nos vocatur. Mensis est hebraeorum, qui alias Abib, seu Nisan, ubi vocalis longa supplet defectum τοῦ dagesch; ut saepe in nisin, pro nissin, i. e. vexilla: a bellicis sipnis seu vexillis, quae illô mense primum educuntur, nomen accepit. Quippe hoc ipsum tempus Hebraei intelligunt in his 2. Sam. c. 11. v. 1. Et factum est, vertente annô, quô tempore Reges solent ad bella procedere. Mense Adar scil. annô revolutô et absolutô, alius annus primô vere succedebat mense Nisan, quod belli gerendi tempus est commodissimum et usu maxime receptum. unde est, quod Iulianus Imperator ut Persas imparatos aggrederetur, hoc tempus antecepit, apud Socr. Histor. l. 3. c. 21. Pari de causa verni menses priores duo Bithynis dicti sunt Στρατεῖος et Ἄρειος, ut romanis Martius, a Marte: qui proin apud veterem Poetam sic loquitur,
Ἄρχετ᾿ Ἄρης ἀπ᾿ ἐμεῖο, καὶ ἄνθεα καὶ γλάγος ἤδη.
Marti principium, lactique et floribus a me est.
Similiter de Aegyptio mense Phamenoth, qui fere Martio respondet. versus alius vetus habet:
Ἄρεος ὅπλα φέρειν Φαμενὼθ δείκνυσι μαχηταῖς.
Militibus Phamenoth Mavortia tela ministrat.
Cur idem vero Abib dictus sit, vide in hac voce. hic porro mensis Abib seu Nisan, cum antea septimus esset, post exitum ex Aegypto, coepit pro primo haberi, Deô sic sanciente, Exod. c. 12. v. 2. quod tamen non obtinuit, nisi in rebus sacris. Iudaeos enim omnes sciunt, anum habuisse duplicem, civilem unum, alterum sacrum: illius initium fuit mense Tisri, circa Autumnum; huius mense Nisan, circa ver. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. ut et in voce Nisan.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Nissan — Motor Co., Ltd. Rechtsform Kabushiki kaisha (Aktiengesellschaft) ISIN JP3672400003 Gründung …   Deutsch Wikipedia

  • Nissan GT-R — (R35)[1] Manufacturer Nissan Production Q4 2007–present Assembly …   Wikipedia

  • Nissan — Motor Co., Ltd. Тип …   Википедия

  • Nissan B — Nissan B …   Википедия

  • Nissan GT-R — Nissan Nissan GT R (2008–2010) R35 Hersteller: Nissan Verkaufsbezeichnung …   Deutsch Wikipedia

  • Nissan NV — als Kastenwagen NV Hersteller: Nissan Produktionszeitraum: seit 2011 …   Deutsch Wikipedia

  • Nissan GT-R — Nissan GT R …   Википедия

  • Nissan Be-1 — (BK10) Hersteller: Nissan Produktionszeitraum: 1987–1989 Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Nissan U-R — bus Manufacturer the then Datsun Specifications Floor type …   Wikipedia

  • Nissan — (en japonés 日産自動車株式会社, Nissan jidōsha kabushiki kaisha) es un fabricante japonés de automóviles. Entre 1932 y 1983 también empleó la marca Datsun. Ha sido tradicionalmente la segunda compañía automovilística por detrás de Toyota, pero Honda la ha …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”